Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.5.1 Cic. Fam. 3.5.5 (English) >>Cic. Fam. 3.6.1

3.5.4 nunc quid fieri possit, tu facillime statues; ego tibi meum consilium exponam: Pr. K. Sextilis puto me Laudiceae fore. perpaucos dies, dum pecunia accipitur, quae mihi ex publica permutatione debetur, commorabor. deinde iter faciam ad exercitum, ut circiter id. Sext. putem me ad Iconium fore. sed, si quid nunc me fallit in scribendo (procul enim aberam ab. re ipsa et a locis), simul ac progredi coepero, quam celerrime potero et quam creberrimis litteris faciam ut tibi nota sit omnis ratio dierum atque itinerum meorum. oneris tibi imponere nec audeo quicquam nec debeo; sed, quod commodo tuo fieri possit, utriusque nostrum magni interest ut te videam ante quam decedas. quam facultatem si quis casus eripuerit, mea tamen in te omnia officia constabunt non secus ac si te vidissem; tibi de nostris rebus nihil sum ante mandaturus per litteras quam desperaro coram me tecum agere posse.

3.5.5 quod te a Scaevola petisse dicis, ut, dum tu abesses, ante adventum meum provinciae praeesset, eum ego Ephesi vidi fuitque mecum familiariter triduum illud, quod ego Ephesi commoratus sum, nec ex eo quicquam audivi, quod sibi a te mandatum diceret. ac sane vellem potuisset obsequi voluntati tuae; non enim arbitror noluisse.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 3.5.1 Cic. Fam. 3.5.5 (English) >>Cic. Fam. 3.6.1

Powered by PhiloLogic